Latin
Book 4, Chapter 22
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.22
Unproofread scanNot analysed yet
De odio. Si ab increpatione hominum idcirco reticemus, quia contra nos insurgere odia formidamus, non jam lucra Dei, sed nostra procul dubio quaerimus (Moral. XX, 21, c. 21, n. 47). Sciendum magnopere est quod nonnunquam [cum] redarguuntur pravi, deteriores existunt, nosque magnis odiis insequuntur. Ipsis ergo, et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Necesse nobis est ut aliquando toleremus tacendo odiosos quod sunt, quatenus in nobis discant vivendo quod nou sunt. Non est omnino justo timendum, ne dum quisque corripitur, contumelias inferat, sed ne, tractus ad odium, pejor fiat (Moral. lib. VIII, c. 42, n. 67). Cavendum summopere est nc immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat, ne odium malitiae excitet, et os usque ad jaculum maledictionis inclinet (Moral. lib. X, c. 6, n. 8). In Evangelio Veritas ait: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis (Matth. VII, 12). Ac si aperte dicat: Quod ab alio tibi odis fieri, vide tu ne alteri per odium facias (Tob. IV, 16).