Latin
Book 4, Chapter 21
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.21
Unproofread scanNot analysed yet
De discordia. Admonendi sunt discordes, ut certissime sciant quia, quantislibet virtutibus polleant, spirituales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt (Reg. Pasl. part. III, c. 22). Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Saepe nonnulli, quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum concordiae, quod majus est, amittunt, ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. Qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat, ait enim; Laudate eum in tympano et choro (Psal. L, 4). In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus aflligit, sed concordiam deserit, is Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe dum quosdam major scientia erigit a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Quo quisque melius sapit, eo concordiam deserens deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter, si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibusdam a concordia recedentibus recte per Jacobum dicitur: Si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 14, 15, 17). Pudica, videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem se minime a proximorum charitate discordat. Scriptum est: Si offeras munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur quam intolerabilis culpa monstratur. Cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis coelestibus declinant, mentis oculos ad considerandum ea quae in infimis versantur aperiant.