Latin
Book 4, Caput Χχvii
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.27
Unproofread scanNot analysed yet
De perversa locutione. Sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trabunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem debent declinare malorum, ne mala quae frequenter aspiciunt, et corrigere non valent, delectentur imitari (Lib. I, in Ezech. ,homil. 9, n. 23). Sic verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, et assidui iniquitate sermonis. Unde Paulus ait: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33).