Latin
Book 4, Chapter 28
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.28
Unproofread scanNot analysed yet
De laetis vel tristibus in hoc saeculo argentibus. Aliter admonendi sunt laeti atque aliter tristes (Reg. Past. part. III, c. 3). Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus veto inferenda sunt laeta, quae promittuntur ex regno. Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia, de quibus praesumant. Elis quippe docitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc VI, 25). Isti vero eodem Magistro dicente audiunt: Iterum ridebo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Plerumque fit ut nonnulli laeti vel tristes non rebus liant, sed conspersionibus existant. Quibus profecto intimandum est, quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus existant. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes vero iram. Necesse est igitur ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget, ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque, a quo se liberum aestimat, vitio succumbat·