Latin
Book 4, Chapter 41
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.41
Unproofread scanNot analysed yet
De desperatione peccantium. Falsa spes aliquando mentem non intercipit, sed hanc deterior dispensatio configit; quae dum omnem spem veniae funditus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit (Moral. lib. IV, c. 27, n. 52). Beatus Job desperantis uniuscujusque personam in sua locutione assumens, ait: Cur lactatus sum uberibus (Job. III, 12; Moral. IV, c. 27, n. 5…)? Ac si dicat: Utinam bland ii mihi saltem post maia perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foverem. Quisquis impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit (Moral. lib. VIII, c. 18, n. 34). Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni supplicio sepelitur? In libris Salomonis scriptum est: Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3; Moral. lib. XXVI, c. 37, n. 69). Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Omnis qui viam vitae deserens in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsum quasi in puteum, vel in foveam, mergit; si vero diutina perpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimitur, ne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coaretatur (Ibid. ,c. 36, n. 65). David propheta sub specie peccantium exorat, dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Quem enim mali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasi tempestas aquae rapuit. Sed si adhuc consuetudine non praevaluit, non demersit. Jam in puteum cecidit, qui hoc, quod divina lex prohibet perpetravit. Sed si adhuc longa consuetudo non deprimit, nequaquam os suum puteus coangustavit. Tanto ergo facilius egreditur, quanto minori consuetudine coarctatur. Quasi quaedam conclusi oris angustia est, ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle, nec posse; jam quidem desiderio ad superno tendere, sed adhuc actu m infimis remanere; praeire corde, nec tamen sequi opere, atque in semetipso contradictionem perpeti semetipsum (Greg. ,ubi sup. ,n. 66).