Latin
97.1.1 to 97.1.27
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.1.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
De dilectoribus mundi. Omnes iniqui, dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia, quia fugiunt, non intuentur, mentem in amore vitae praesentis figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur (Moral. XVI, c. 10, n. 15). Primus Cain civitatem construxisse describitur (Gen IV), ut aperte monstretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in imis posuit, qui intentionem cordis in terrena delectatione collocavit. In Cain stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur. In electorum vera progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita, quae ante est, semetipsos aedificando dedicant. Electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est, in septimo exspectant. Plerumque videmus, plurimos sola cogitare temporalia, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nihil post hunc vitium quaerere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? E contrario videmus electos nihil praesentis gloriae quaefere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequnnimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Omnes iniqui se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequentis patriae deliciis funditus arescant (Moral. VIII, c. 54, n. 92). Amatores hujus saeculi tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Per quemdam Sapientem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus (Exod. XXIII, 15; Moral. VII, c. 29, n. 38). In conspectu Domini vacuus apparet quisquis, praesentem mundum diligens, nihil secum de fructu sui laboris portat. Quicunque terrena et non coelestia diligunt, alius adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anlielat.