Latin
96.6.24 to 96.6.47
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.6.24-47
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Paulus ait: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid. ,lib. II in Evang. ,hom. 27, n. 6). Nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam salutaris, dicitur. Ille ergo ia nomine Salvatoris petit, qui illud quod ad veram salutem pertinet petit. Hinc est quod Paulus apostolus non exauditor, quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem. O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, in paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres? Quia ipse qui te sublevat, rursum te subtilissima mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae (Moral. lib. XIX, c. 6, n. 11). Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat, cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid. ,n. 12). Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas corporis. Tunc interius custodimur, cum dispensatione Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris, nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Duo sunt genera tentationum. Unum quod in mente etiam justi boniinis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat, et prosternat, casumque suum non nisi postquam ceciderit videat. Aliud vero quod paulatim venit in mentem, et resistentem animam lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires justitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit (Moral.