Latin
96.6.48 to 96.6.74
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.6.48-74
Unproofread scanNot analysed yet
lib. XII, c. 18, n. 24). Est tentatio, quae justos plerumque subita invasione prosternit, sicut scriptum est: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo(Job XIV, 18); id est, mens sancta, cujus loco justitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Alia est tentatio quae sese cordi bominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, sicut in libro Job scriptum est: Lapides excavant aquae (Ibid. ,9), quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Cum tentationem Dominus justo judicio ejus menti, qui stare in alto cernitur, repente dominari permittit, quasi cadere ac defluere montem facit; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium saxum transfertur. Cum Deus omnipotens tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui esse fortes creduntur praevalere mentibus sinit, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur. Projecta de superioribus daemonia in hoc mundo dum mentes humiliter Deo adhaerentium refugiunt, pravis superborum operibus delectantur. Et velut bestiae in herbis ludunt, cum reprobi spiritus humana corda ad illicitas cogitationes pertrahunt (Moral. lib. XXXII, c. 2, n. 4). An non immundis spiritibus ludere, est mentes hominum ad Dei imaginem conditas modo ficta promissione decipere, modo vacuis terroribus irridere, modo eis transitoria gaudia quasi mansura imprimere, modo mansuras poenas quasi transitorias levigare? Harum procul dubio bestiarum illusionem pertimuerat iste, qui dicebat: Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV, 2). Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7; lib. I in Ezech. ,homil. 12, n. 19). Hostes quippe sabbata deriserunt, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes injiciunt, ut et si quiescit ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione.