Latin
97.13.1 to 97.13.37
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.13.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
De appetitu laudis humanae, vel favoribus adulantium. Omnis homo qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit; qui autem de actibus suis omnipotenti Domino placere festinat, testem se habere in coelo festinat (Moral. lib. XIII, c. 24, n. 28). Cum multi mala gesta laudibus exaggerant, inde fit ut incessanter crescat culpa favore enutrita (Moral. lib. IV, c. 28, n 51). Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Bene per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. I, 10). Peccatores enim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Adulantium quisque lingua lactatur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 24). Valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur (Moral. IV, c. 28, n. 52). In Evangelio Veritas ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60). Mortui enim mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid est aliud peccare, quam occumbere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, quasi exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Arundinem mox ut aura tetigerit, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox ut favore vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur (Lib. I in Ev. ,homil. 6, n. 2)? Si ab ore cujusquam aura favoris flaverit, appetitor laudis humanae hilarescit, extollitur, lotumque se quasi ad gratiam inflectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Adulantium linguae non sunt aequanimiter tolerandae, neque etiam in subsequenti tempore differendae (Lib. I in Ezech. ,homil. 11, n. 14). Adulantium lingua, si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum, ut a rigore suae rectitudinis mollescat in delectatione sermonis.