Latin
97.13.38 to 97.13.65
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.13.38-65
Unproofread scanNot analysed yet
Ne paulatim atque inulte crescere debeat adulatio, stalim et sine mora est oris gladio ferienda, et per zeli justitiam funditus exstinguenda. In Evangelio fatuis virginibus cum increpatione dicitur: Ite potius ad vendentes, et emite vobis (Matth. XXV, 9; lib. I in Evang. ,homil. 12, n. 3). Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim in accepta qualibet gratia vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. Principale corporis nostri caput est. Appellatione enim cupitis ea quae principatur animae mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet utentem favor adulantis. Salomon ait: Sicut probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, ita probatur homo ore laudantis (Prov. XXVII, 2l; Moral. XXII, c. 8, n. 19). Argentum quippe vel aurum, si reprobum est, igne consumitur; si· vero probum, igne declaratur. Sic nimirum est sensus uniuscujusque operantis; nam qualis sit in eo quod laudatur ostenditur. Qui sese auditis suis laudibus extollit, quid iste aliud quam aurum vel argentum reprobum fuit, quem videlicet fornax linguae consumpsit? Si favores suos quisque audiens ad superni judicii considerationem redit, ac ne de his apud occultum arbitrem gravetur metuit, quasi expurgationis igne ad magnitudinem claritatis excrescit, et unde incendium trepidationis sustinet, inde clarius fulget. Adulantibus enim vulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala, quae nos in nobis reprehendimus, linguae adulantium improbo favore laudare (Lib. II in Evang. ,homil. 40, n. 2).