Latin
97.14.26 to 97.14.50
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.14.26-50
Unproofread scanNot analysed yet
Iram Dei mereri est etiam nesciendo peccare (N. 59). Provocare vero est mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, nec velle. Simulatores quippe perpetratione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione justitiae superficie tenus dealbantur. Foris simulatores ostendendo servant quas vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant, quae foris aliud superducentes occultant. Ante districtum Judicem hypocritae excusationem jam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio, quia bene vivere non ignorant. Omnis simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit, quia dum virtutes quasdam assumit, et occulte semetipsum vitiis subjicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, et superductae simulationis quasi visionis corium ex admotione sua varium ostendunt (Moral. V, c. 20, n. 39). Ut plerumque mirum sit cur homo qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Omnis hypocrita quasi tigris bestia est, quia dum mundus color de simulatione ducitur, viliorum nigredine interrumpente variatur. Saepe simulator, dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Et dum de virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore hypocrita vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur. Saepe vero largitate, castitate, pietate, ex pulchra visione induitur, sed interfusa superbiae obscuritate notatur; sicque fit ut intermistis vitiis, dum mundam in se speciem non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Sciendum nobis est quod duobus modis in conspectu Domini venimus (Moral. XI, 36, n. 49). Uno quidem, quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes in ejus nos conspectu punimus, et flendo dijudicamus, nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg.