Latin
97.14.51 to 97.14.73
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.14.51-73
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 1). Alio modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum Judicis venit; sed quia modo culpas suas considerare et deflere dissimulat, in conspectu venire Domini recusat. Sicut justi viri, cum districtionem venturi Judicis contemplantur, peccata sua ad memoriam reducunt, deflent quae commiserunt, districte se judicant, ne dijudicentur; ita hypocritae, quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt. Totos se hypocritae in verbis proximorum fundunt, et sanctos esse aestimant, quia sic se haberi ab omnibus pensant, cumque mentem per verba suae laudis sparserint, nunquam hanc ad cognitionem reducunt culpae, nunquam considerant ubi internum Judicem offendant. Nihil de ejus districtione metuunt, quia sic se placuisse ci sicut hominibus credunt. Universi hypocritae, si terrorem Dei ad mentem reducerent, hoc ipsum, quod in mala intentione positi placent hominibus, plus timerent; sicut scriptum est: Non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita (Job. XIII, 16), quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum placere humanis oculis concupiscit. Qui si mentem suam discutiens semetipsum in conspectu Dei puniret profecto hypocrita non esset. Simulatores quosque, cum percussionis flagella corrinsunt, ad confessionem simplicem non perducunt (Moral. XXVI, 33, n. 60). Cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione ferebantur. Omnis hypocrita, cum iniquus sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit (N. 61). Etiam si iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctum audire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Omnis hypocrita, dum cor exterius fundit, quia libenter foras falsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeat non requirit. Unde fit ut vacuae laudis fomenta, etiam cum defuerint, quaerat. Et oblitus quod est, appetat videri quod non est. Omnes hypocritae, dum justos se ante humana judicia simulant, dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis justitia agitur, ut quo nituntur foras alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur.