Latin
Book 5, Chapter 15
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.15
Unproofread scanNot analysed yet
De apostatis. Sicut duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatae homines fiunt (Lib. I in Ezech. homil. 9, n. 6). Nam unusquisque a conditore suo aut fide recedit, aut opere. Sicut qui a fide recedit, apostata est, ita qui ad perversum opus quod deseruerat redit, ab omnipotenti Deo apostata absque ulla dubietate deputatur, etiam si fidem tenere videatur. Salomon in Proverbiis ait: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat (Prov. VI, 12; Reg. Past. ,part. III, c. 23). Ecce quem seminantem jurgia dicere voluit prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. De unoquoque apostata dicitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras ad inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat quod nulla interius radice subsistat.