Latin
Book 5, Chapter 16
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.16
Unproofread scanNot analysed yet
De diabolo et ejus membris. Diabolus et omnes iniqui ita unum corpus sunt, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput (Moral. XIII, 34, n. 38). Capitis nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis appellatur caput, cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). Iste princeps omnium perversorum alios filios, alios socios habet. Qui namque sunt ejus socii, nisi illi apostatae angeli, qui cum eo de coelestis patriae sede ceciderunt? Vel quos habet alios filios, nisi perversos homines, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur? Unde etiam Veritatis voce infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Perversus iste auctor erroris praedam sociis pollicetur, quia malignis spiritibus pravorum promittit animas in eorum fine rapiendas. Dum intentiones hominum antiquus hostis ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amaro facit, quod diu tenere non possint (Moral. XIII, 34, n. 39). Iniquorum omnium caput diabolus est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui, sicut diaboli membrum Pilatus, et sicut diaboli membra Judaei persequentes et milites crucifigentes fuerunt (Lib. I in Evang. ,homil. 16, n. ,1)·