Latin
Book 5, Chapter 2
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.2
Unproofread scanNot analysed yet
De cultu vestimentorum. Nemo existimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset (Lib. I, in Ev. ,homil. 6, n. 3). Si cultus vestium culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per Epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa (I Pet. III, 3). Pensandum nobis summopere est de cultu vestium, quae culpa sit, hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae et feminas prohibere. De Joanne Baptista Veritas ait: Quid existis videre in deserto? hominem mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Camelorum etenim pilis contextis vestibus Joannes vestitus fuisse describitur. Et quid est dicere: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus Regum sunt, nisi aperta sententia demonstrate quia non coelesti, sed terreno regno militant hi qui pro Deo perpeti aspera refugiunt, sed solis exterioribus dediti praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt?