Latin
97.1.28 to 97.1.57
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.1.28-57
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, ante Dominum vacuus apparet, quia secum ante Judicem nihil tulit. Omnis arbor in suo robore juxta terram vasta subsistit, sed crescendo superius angustatur. Et quanto paulisper sublimior, tanto in altum subtilior redditur (Moral. lib. XIX, c. 27, n. 49). Quibus itaque talia arbusta, nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia inferius vasta superius angusta? Omnes hujus saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in coelestibus debiles; nam pro temporali gloria usque nd mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt. Amatores saeculi pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant; et pro coelesti mercede, vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant. Curis enim saecularibus intenti tanto insensibiliores intus efficiuntur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores intus efficiuntur. Omnes qni cogitatione terrena huic saeculo conformantur, per omne quod agunt huic mundo relinquere sui memoriam conantur (Moral. XI, c. 30, n. 42). Alii bellorum titulis, alii altis aedificiorum moenibus, alii dissertis doctrinarum saecularium libris instanter elaborant, sibique memoriae nomen aedificant. Sed cum ipsa ad finem celerius vita percurrat, quid in ea fixum stabit, quando et ipsa celeriter mobilis pertransit? Quantumlibet quisque pro facienda gloria sui nominis elaboret, memoriam suam quasi cinerem posuit, quia hanc citius ventus mortalitatis rapit. Et omne quod ex hoc mundo inhianter diligit, protinus amittit. Per Psalmistam dicitur: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4; Moral. lib. VII, c. 20, n. 38). In vanum namque animam suam accipit, qui ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit; qui sola praesentia cogitans quae se sequantur in perpetuum non attendit.