Latin
97.27.65 to 97.27.71
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.27.65-71
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII, c. 36, n. 61). Electorum cor temporibus Antichristi et trepida cogitatione concutietur, et tamen eorum constantia non movebitur. Una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione titubare; sed protinus si fieri potest subjungitur, quia procul dubio fieri non potest ut in errore plene electi capiantur.