Latin
Book 5, Chapter 28
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.28
Unproofread scanNot analysed yet
De secundo adventu Domini nostri Jesu Christi. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus sicut humilis venit ad passionem, ita in extremo judicio terribilis apparebit in reproborum ultione. Ipse Dominus in Evangelio ait: Virtutes coelorum commovebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus in potestate magna et majestate (Luc. XXI, 26, 27; Lib. I in Ev. ,hom. I, n. 2). Quid enim Dominus virtutes coelorum, nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates, appellat? Quae angelorum multitudo in adventu districti Judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut stricte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat. In potestate et majestate Christum visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. Isaias propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui et principibus ejus (Isai. III, 14; Moral. XXVI, c. 27, n. 51). Cum eis Christus ad judicium veniet, de quibus ipse in Evangelio dicit: Vos, qui seculi estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Hoc judicium, cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon propinquare conspiceret, dixit: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Ac si aperte dicat: Quia ultimi judicii sententiam cum sanctis ejusdem Ecclesiae praedicatoribus decernit.