Latin
97.29.27 to 97.29.53
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.29.27-53
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de semetipso Dominus loqueretur, ait: Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hinc Paulus ait: Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 20). Hinc iterum dicit: Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (I Thess. IV, 14). Qui rursus ait: Primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Si enim nos a mortis somno non resurgimus, quomodo resurrectionem dominicam primitias habemus? Ecce veteres ac novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant (Lib. II in Ezech. ,hom. 8, n. 7). Ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit, quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit; et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet, in domo fidei stans. Ipsa nobis elementa, ipsae rerum species resurrectionis imaginem praedicant. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit. Stellae matutinis horis nobis occidunt, vespere resurgunt. Arbusta aestivis temporibus plena foliis ac fructibus videmus, quae hiemali tempore nuda foliis, floribus, ac fructibus, et quasi arida remanent; sed vernali sole redeunte, cum a radice humor surrexerit, suo iterum decore vestiuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur, quod fieri in lignis videtur? Saepe infidi homines, dura pulverem putrescentis carnis aspiciunt, dicunt: Unde caro et capilli poterunt in resurrectione reparari? Haec itaque requirentes parva semina ingentium arborum videant, atque, si possunt, dicant: Ubi in eis late· tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas, sapor, atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt?