Latin
97.29.54 to 97.29.75
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.29.54-75
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo ex semine arboris, quod videri non potest, produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur? Si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quanta multa sunt quae non intelligis, qualiter sint, et tamen esse non dubitas (N. 7). Dic, rogo, si nosti gyrum coeli, terrae cardines, aquarum abyssos, ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo. Cur de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti (N. 10)? Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias, adversaris. Per Paulum apostolum dicitur: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Qui rursus ait: Si in hac vita in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Divinae autem virtutis mysteria, quae comprehendi non possunt, non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest mirum esse jam non potest, sed sola est in miraculis ratio potentia facientis. Sicut citius homo dormiens excitatus a somno vigilat, ita concite ad conditoris nutum a morte corporis resurgit. Praedicator egregius mortem Domini mortem vocat: mortem autem servorum Domini non mortem, sed somnum nominat, quia infirma corda audientium respiciens medicamentum praedicationis suae mira arte componit; et illum, quem jam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat (Moral. ,lib. XII, c. 8, n. 12). Eos vero, qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat. Non verebatur Apostolus dicere Christum mortuum, quem auditores jam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos, quos resurgere vix credebant.