Latin
Book 5, Chapter 7
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.7
Unproofread scanNot analysed yet
De reproborum prosperitate. Qui a Deo avertitur, et prosperatur, tanto perditioni fit proximus quanto a zelo disciplinae invenitur alienus (Lib. I in Ezech. ,homil. 12, n. 18). Nonnulli et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant: Qui nimirum laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14; Moral. VI, c. 16, n. 26). Nonnulli reproborum, cum inique agunt et prosperantur, non sospitate eriguntur, sed insania, qua affligi debuerunt, et inde miseri in exsultatione defluunt, unde a bonis flentur. Plerique reprobi, dum peccatorum suorum vinculis alligantur, ad justitiae tramitem nequaquam revertuntur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, qui insaniam qua praevalent virtutem putant; qui ex morbo esse nesciunt hoc quod amplius sanis possunt, et quasi crevisse viribus aestimant, dum ad vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Nonnunquam reprobi phreneticis similes, quia rationis sensum non habent, flentur et rident. Et tanto in magna exsultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur ignorant (Moral. XXXI, 24, n. 43). In Ecclesiaste libro scriptum est: Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram (Eccle. X, 7). Omnis qui peccat servus est peccati. Servi namque in equis sunt, cum peccatores praesentis vitae dignitatibus efferuntur. Principes vero quasi servi ambulant, cum multos dignitate virtutum plenos nullus honor erigit. Sed summa hic adversitas velut indignos deorsum premit. Per Psalmistam dicitur: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV), id est, in morte animae mentis oculos a veritatis luce clauserunt qui in praesentis vitae honore confisi sunt.