Latin
Book 5, Chapter 8
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.8
Unproofread scanNot analysed yet
De malorum concordia. Dum perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur (Reg. Past. part. I…I, c. 23). Quia quo sibi in malitia congruunt, tanto se robustius bonorum afflictionibus illidunt. Ad beatum Job divina voce pro Leviathan dicitur: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job. XLI, 14). Corpus ejus scuta fusilia, compactum squamis se prementibus una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Ibid. VI, 7). Sequaces quippe Satanae, quo nulla inter se discordiae adversitate divisi sunt, eo in bonorum gravius nece glomerantur. Qui iniquos pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt, quos et unanimiter persequuntur. Quos similis reatus sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna invicem defensione tueantur (Moral. XXXIII, c. 30, n. 54). Sibi enim quisque metuit, dum admoneri vel corrigi alterum cernit. Et idcirco contra corripientium verba unanimiter assurgit, quia se in altero protegit. Dum vicissim mali superba defensione se protegunt, sanctae exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt. Malorum pestiferam concordiam sub Leviathan squamis beatus Job indicat dicens: Una alteri adhaerebunt et tenentes se nequaquam separabuntur (Job. XLI, 8) Qui enim divisi corrigi poterant, in iniquitatum sua rum pertinacia uniti perdurant (Moral. XXXIII, c. 30, n. 55). Et tanto magis quotidie a cognitione justitiae separabiliores fiunt, quanto a se invicem nulla increpatione separantur. Sicut esse noxium solet, si unitas desit bonis; ita perniciosam est, si non desit malis. Perversos nonnunquam unitas corroborat, dum concordat; et tanto magis incorrigibiles quanto unanimes facit. De unitate concordantium reproborum per Salomonem dicitur: Stupa collecta Synagoga peccantium (Eccli. XXI, 10). De hac Nahum propheta ait: Sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium (Nahum I, 10). Convivium namque reproborum est delectatio temporalium voluptatum; in quo nimirum convivio pariter potant, quia delectationis suae illecebris sese concorditer debriant. Membra Satanae, id est, iniquos omnes, quos Dei sermo squamarum compactionibus comparat, ad defensionem suam par culpa concordat, sicut ad beatum Job de Leviathan squamis dicitur: Una alteri adhaerebunt, et tenentes se nequaquam separabuntur (Moral. XXXIV, c. 4. n. 8). Tenentes enim se nequaquam separari queunt, quia co ad defensionem suam vicissim constricti sunt, quo se sibi per omnia similes esse meminerunt. In Exodo scriptum est: Divisa est aqua, et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci (Exodi XIV, 22). Eripiuntur etenim justi, dum per discordiam dividuntur injusti; et electorum vota ad perfectum perveniunt, cum reproborum agmina nexu discordiae confunduntur. Cum in duas partes unda maris Rubri dividitur, ab electo populo ad terram repromissionis tenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc, quod appetunt, perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset. Si malorum unitas noxia non fuisset, de sanctae Ecclesiae hostibus Propheta non diceret: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV, 10).