Latin
97.9.1 to 97.9.32
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.9.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
De principibus mundi. Principes hujus mundi, quo se multis populorum agminibus praelatos esse cognoscunt, eo se sub sanctae fidei disciplina humili mente prosternant, ut non praeesse solummodo studeant, sed multis prodesse gaudeant. Nam qui subjectarum numerositate plebium attollitur, ipso fastu elationis, quod ad summa conscendere nititur, non immerito casus sui ruina multatur, sicut scriptum est: Dejecisti eos cum allevarentur (Psal. LXXII, 18; Moral. XXXII, c. 9, n. 11). Non ait Psalmista, Dejecisti eos postquam elevati sunt; sed Cum allevarentur. Hanc ergo primam ruinam principes timeant, qui privatam gloriam semetipsos diligere non formidant, quia eo plerumque intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. Omnes qui in hoc mundo principantur densis cogitationum tumultibus in corde premuntur. Dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant (Moral. XVII, c. 8, n. 10). Nonnunquam princeps eo ipso quo praeeminet caeteris, elatione cogitationis intumescit. Et dum ad usum cuncta subjacent, dum ad votum velociter jussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt, laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod objurgare debuerunt, seductus ab his quae infra subdantur, super se ejus animus extollitur, et dum foras immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur (Reg. Past. part. II, c. 6, et Moral. l. XXVI, c. 26, n. 44). Atque oblitus sui in voces se spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem intus discernere debuit. Plerumque principes subjectos quosque despiciunt, eosque aquales sibi naturae ordine non agnoscunt; et quos sorte potestatis excesserint, transcendisse se etiam vitae meritis credunt. Cunctis se aestimant amplius sapere, quibus se vident amplius posse. In quodam quippe se constituunt culmine apud semetipsos. Et quia aequa coeteris naturae conditione constringuntur, ex aequo respicere caeteros dedignantur.