Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.2.123-1.2.154
Terence, Adelphi 1.2.123-154
Not analysed yet
Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum:
Te plura in hac re peccare ostendam.
Hei mihi!
Pater esse disce ab illis qui vere sciunt.
Natura tu illi pater es, consiliis ego.
Tun consulis quicquam?
Ah, si pergis abiero.
Sicine agis?
An ego toties de eadem re audiam?
Curae est mihi.
Et mihi curae est: verum Demea
Curemus aequam uterque partem: tu alterum,
Ego item alterum; nam ambos curare propemodum
Reposcere illum est quem dedisti.
Ah, Micio.
Mihi sic videtur.
Quid istic? tibi si istic placet,
Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet.
Iam si verbum unum posthac—
Rursum, Demea,
Irascere?
An non credis? repeto quem dedi?
Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino.
Unum vis curem; curo; et est Dis gratia
Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet
Posterius—nolo in illum gravius dicere.
Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere
Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo;
Quum placo adversor sedulo et deterreo.
Tamen vix humane patitur: verum si augeam,
Aut etiam adiutor sim eius iracundiae,
Insaniam profecto cum illo; etsi Aeschinus
Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam.
Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit
Aliquid? postremo, nuper (credo iam omnium
Taedebat) dixit velle uxorem ducere.
Sperabam iam defervisse adolescentiam:
Gaudebam. Ecce autem de integro. Nisi quicquid est
Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est.