Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.81b-1.2.122
Terence, Adelphi 1.2.81b-122
Not analysed yet
Ehem, opportune: te ipsum quaerito.
Quid tristis es?
Rogas me, ubi nobis Aeschinus
Siet, quid tristis ego sim?
Dixine hoc fore?
Quid fecit?
Quid ille fecerit? quem neque pudet
Quicquam; nec metuit quemquam; neque legem putat
Tenere se ullam: nam illa quae antehac facta sunt
Omitto: modo quid designavit!
Quidnam id est?
Fores effregit atque in aedes irruit
Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem
Quam amabat. Clamant omnes indignissime
Factum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio,
Dixere! in ore est omni populo. Denique,
Si conferendum exemplum est, non fratrem videt
Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio,
Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis.
Homine imperito nunquam quicquam iniustius,
Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat.
Quorsum istuc?
Quia tu Demea haec male iudicas.
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
Scortari neque potare; non est; neque fores
Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus,
Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi
Id laudi ducis quod tum fecisti inopia?
Iniurium est; nam si esset unde id fieret,
Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo,
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
Alieniore aetate post faceret tamen.
Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam.
Non est flagitium, facere haec adolescentulum?
Ah,
Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius.
Tuum filium dedisti adoptandum mihi:
Is meus est factus: si quid peccat Demea,
Mihi peccat: ego illi maximam partem feram.
Obsonat, potat, olet unguenta; de meo.
Amat; a me argentum dabitur dum erit commodum:
Ubi non erit fortasse excludetur foras.
Fores effregit; restituentur: discidit
Vestem; resarcietur. Est, Dis gratia,
Et unde haec flant, et adhuc non molesta sunt.