Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.299-3.2.329
Terence, Adelphi 3.2.299-329
Not analysed yet
Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant,
Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,
Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!
Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,
Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!
Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia
Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,
Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
Non intelligo
Satis quae loquatur.
Propius obsecro accedamus, Sostrata.
Ah,
Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.
Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,
Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:
Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.
Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.
Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,
Ut cerebro dispergat viam.
Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;
Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.
Sed cesso heram hoc malo impertiri propere?
Revocemus. Geta.
Hem, quisquis es, sine me.
Ego sum Sostrata.
Ubi ea est? te ipsam quaerito,
Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam,
Hera.
Quid est? quid trepidas?
Hei mihi!
Quid festinas, mi Geta?
Animam recipe.
Prorsus—
Quid istuc prorsus ergo est.
Periimus:
Actum est.
Eloquere ergo, obsecro te, quid sit.
Iam—
Quid iam, Geta?
Aeschinus—
Quid is ergo?
alienus est ab nostra familia.
Hem,
Perii: quare?
Amare occepit aliam.
Vae miserae mihi!
Neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam.
Satin hoc certum est?