Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.329b-3.2.354
Terence, Adelphi 3.2.329b-354
Not analysed yet
Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata.
Ah,
Me miseram! quid credas iam? aut cui credas? Nostrumne Aeschinum;
Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitae
Erant; qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem;
Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris;
Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere?
Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule;
Patiamurne, an narremus cuipiam?
Au, mi homo, sanusne es?
An hoc proferendum tibi videtur usquam esse?
Mihi quidem non placet.
Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.
Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio.
Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime
Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:
Quapropter quoquo pacto tacito est opus.
Ah, minime gentium:
Non faciam.
Quid ages?
Proferam.
Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.
Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.
Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat
Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:
Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.
Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,
Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
Experiar.
Quid ista? accedo, ut melius dicas.
Tu, quantum potes,
Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;
Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.
Nam hercle alius nemo respicit nos.
Propera tu, mea Canthara,
Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.