Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.540-4.2.569b
Terence, Adelphi 4.2.540-569b
Not analysed yet
Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium:
Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium
Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio.
Syre.
Quid est?
Men quaerit?
Verum.
Perii!
Quin tu animo bono es.
Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere;
Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis.
Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia;
Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero.
Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia.
Nunc redeo: si forte frater redierit viso.
Syre,
Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat.
Etiam taces?
Ego cavebo.
Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi;
Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est.
Age, tamen ego hunc amovebo.
Sed eccum sceleratum Syrum.
Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.
Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria?
Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi?
Quid, malum, Bone vir, mihi narras? Equidem perii.
Quid tibi est?
Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
Usque occidit.
Hem, quid narras?
Hem! vide, ut discidit labrum.
Quamobrem?
Me impulsore hanc emtam esse ait.
Non tu eum rus hinc modo
Produxe aibas?
Factum: verum venit post insaniens:
Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem,
Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?
Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico.
Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus.
Fortiter.
Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum
Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!
Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.
Sed estne frater intus?
Non est.