Latin · ~5 min
Act 4, lines 4.2.569c-4.2.591
Terence, Adelphi 4.2.569c-591
Not analysed yet
Ubi illum quaeram cogito.
Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo.
Hem, quid ais?
Ita.
Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.
At nomen nescio
Illius hominis; sed locum novi ubi sit.
Dic ergo locum.
Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?
Quidni noverim?
Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris,
Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea
Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.
Quonam?
Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin?
Novi.
Hac pergito.
Id quidem angiportum non est pervium.
Verum hercle. Vah,
Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi:
Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio.
Scin Cratini huius ditis aedes?
Scio.
Ubi eas praeterieris
Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris
Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum
Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est.
Quid ibi facit?
Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit.
Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere?
I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.
Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.
Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:
Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum
Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.