Latin · ~4 min
Act 4
Terence, Adelphi 4.3
Not analysed yet
Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?
Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.
Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,
Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;
Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.
Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.
Bene facis;
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,
Egomet narrabo quae mihi dixti.
Immo ego ibo.
Bene facis.
Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo
Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;
Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.
Et recte et verum dicis.
Sequere me ergo hac intro.
Maxime.