Latin · ~9 min
Act 5, lines 5.3.788-5.3.834
Terence, Adelphi 5.3.788-834
Not analysed yet
Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?
Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
O coelum, O terra, O maria Neptuni!
Em tibi:
Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:
Paratae lites; succurrendum est.
Eccum adest
Communis corruptela nostrum liberum.
Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
Repressi, redii: mitto maledicta omnia:
Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,
Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
Neve ego tuum? responde.
Factum est; non nego.
Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?
Cur emis amicam Micio? Numqui minus
Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?
Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;
Communia esse amicorum inter se omnia.
Facete! nunc demum istaec nata oratio est.
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
Principio, si id te mordet, sumtum filii
Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:
Tu illos duos olim pro re tollebas tua,
Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
Et me tum uxorem credidisti, scilicet,
Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum
Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.
Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,
Id de lucro putato esse omne. Haec si voles
In animo vere cogitare, Demea,
Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
Mitto rem: consuetudinem ipsorum.
Mane:
Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,
Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
Hoc licet impune facere huic, illi non licet;
Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:
Quae ego illis inesse video, ut confidam fore
Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco
Vereri, inter se amare: scires liberum
Ingenium atque animum; quovis illos tu die
Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen
Omissiores paullo. O noster Demea,
Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;