Latin · ~4 min
Act 1, lines 1.1.150b-1.1.171b
Terence, Andria 1.1.150b-171b
Not analysed yet
Qui cedo?
Tute ipse his rebus finem praescripsti pater.
Prope adest cum alieno more vivendum est mihi:
Sine nunc meo me vivere interea modo.
Qui igitur relictus est obiurgandi locus?
Si propter amorem uxorem nolit ducere,
Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est.
Et nunc id operam do ut per falsas nuptias
Vera obiurgandi causa sit si deneget:
Simul sceleratus Davus siquid consili
Habet ut consumat nunc cum nihil obsint doli;
Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia
Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet
Quam ut obsequatur gnato.
Quapropter?
Rogas?
Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero—
Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,
In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes,
Qui mi exorandus est: et spero confore.
Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias:
Perterrefacias Davum: observes filium,
Quid agat, quid cum illo consili captet.
Sat est:
Curabo: eamus nunc iam intro.
I prae, sequar.