Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.28-1.1.66
Terence, Andria 1.1.28-66
Not analysed yet
Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,
Adesdum: paucis te volo.
Dictum puta:
Nempe ut curentur recte haec.
Immo aliud.
Quid est
Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
Sed iis quas semper in te intellexi sitas,
Fide et taciturnitate.
Exspecto quid velis.
Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi
Apud me iusta et clemens fuerit servitus
Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
Propterea quod servibas liberaliter.
Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
In memoria habeo.
Haud muto factum.
Gaudeo
Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo,
Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio
Quasi exprobratio est immemoris benefici.
Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi;
Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
Cur simulas igitur?
Rem omnem a principio audies;
Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum
Cognosces, et quid facere in hac re te velim.
Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia,
Liberius vivendi fuit potestas: nam antea
Qui scire posses, aut ingenium noscere,
Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
Ita est.
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
Horum ille nihil egregie praeter caetera
Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.
Gaudebam.
Non iniuria: nam id arbitror
Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.
Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati
Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere:
Eorum obsequi studiis: advorsus nemini:
Nunquam praeponens se illis: ita facillime
Sine invidia laudem invenias et amicos pares.