Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.118-1.2.157
Terence, Eunuchus 1.2.118-157
Not analysed yet
Sororem plerique esse credebant meam.
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
Utrumque hoc falsum est: effluet.
Qui istuc?
Quia
Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
Interea miles qui me amare occeperat
In Cariam est profectus: te interea loci
Cognovi: tute scis postilla quam intumum
Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
Oh, dubiumne id est?
Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est
Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.
Is hanc ubi forma videt honesta virginem,
Et fidibus scire, pretium sperans ilico
Producit, vendit. Forte fortuna affuit
Hic meus amicus: emit eam dono mihi,
Imprudens harum rerum ignarusque omnium.
Is venit: postquam sensit me tecum quoque
Rem habere, fingit causas ne det sedulo.
Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim
Sese relinquam, velle se illam mihi dare;
Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,
Ad virginem animum adiecit.
Etiamne amplius?
Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,
Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:
Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem
Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
Sine illum priores partes hosce aliquot dies
Apud me habere. Nihil respondes?
Pessima,
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:
Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.