Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.158-1.2.196
Terence, Eunuchus 1.2.158-196
Not analysed yet
Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times
Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
Ego id timeo?
Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
Num solus ille dona dat? nuncubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier?
Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia
Ancillulam relictis rebus omnibus
Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
Quia solae utuntur his reginae; repperi.
Heri minas viginti pro ambobus dedi:
Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
Ob haec facta abs te spernor.
Quid istic Phaedria?
Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror
Id fieri posse maxime, verumtamen,
Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,
Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem
Sincere dici quidvis possem perpeti.
Labascit victus uno verbo quam cito!
Ego non ex animo misera dico? quam ioco
Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum
Saltem ut concedas solum?
Siquidem biduum;
Verum ne fiant isti viginti dies.
Profecto non plus biduum, aut —
Aut nihil moror.
Non fiet: hoc modo sine te exorem.
Scilicet
Faciendum est quod vis.
Merito amo te.
Bene facis.
Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.
Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.
Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.
Maxime.
In hoc biduum Thais vale.
Mi Phaedria
Et tu; numquid vis aliud?
Egone quid velim?
Cum milite isto praesens absens ut sies;
Noctes diesque me ames; me desideres;
Me somnies; me expectes; de me cogites;
Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:
Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.