Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.232-2.2.262
Terence, Eunuchus 2.2.232-262
Not analysed yet
Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens
Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi.
Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona.
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem,
Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt.
Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime?
Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi?
Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco,
Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?
Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen.
At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
Possum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.
Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,
Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant;
Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.
Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.
Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi
Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus.
Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus,
Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.
Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.
Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore,
Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi;