Latin · ~6 min
Act 2, lines 2.2.263-2.2.291
Terence, Eunuchus 2.2.263-291
Not analysed yet
Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis
Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
Viden otium et cibus quid faciat alienus?
Sed ego cesso
Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?
Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,
Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.
Nebulonem hunc certum est ludere.
Hice hoc munere arbitrantur
Suam Thaidem esse.
Plurima salute Parmenonem
Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur?
Statur.
Video.
Numquidnam quod nolis vides?
Te.
Credo; at numquid aliud?
Quidum?
Quia tristis es.
Nihil equidem.
Ne sis: sed quid videtur
Hoc tibi mancipium?
Non malum hercle.
Uro hominem.
Ut falsus animi est!
Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse?
Hoc nunc dicis,
Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.
Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,
Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.
Ecquid beo te?
Men? papae!
Sic soleo amicos.
Laudo.
Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras.
Nusquam.
Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar
Ad illam.
Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.
Numquam evocari hinc vis foras?
Sine biduum hoc praetereat:
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus
Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,
Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
Facete dictum: mira vero militi quae placeant.
Sed video herilem filium minorem huc advenire.
Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat.