Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.8.1030-5.8.1059
Terence, Eunuchus 5.8.1030-1059
Not analysed yet
O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam
Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.
Quid hic laetus est?
O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium
Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?
Scis Pamphilam meam inventam civem?
Audivi.
Scis sponsam mihi?
Bene, ita me Di ament, factum.
Audin tu hic quid ait?
Tum autem Phaedriae
Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.
Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;
Nobis dedit se.
Fratris igitur Thais tota est?
Scilicet.
Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.
Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.
Visam domum.
Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
Sine dubio opinor.
Quid commemorem primum aut laudem maxime?
Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim
Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;
Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,
Serva, obsecro, haec nobis bona.
Di vestram fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?
Praesto adest.
Gaudeo.
Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua
Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.
Mihi illam laudas?
Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.
Obsecro, Gnatho, in te spes est.
Quid vis faciam?
Perfice hoc
Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
Difficile est.
Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,
Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.
Itane?
Sic erit.
Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus
Semper.