Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.8.1059b-5.8.1090
Terence, Eunuchus 5.8.1059b-1090
Not analysed yet
Do fidem futurum.
Accingar.
Quem hic ego audio?
O Thraso!
Salvete.
Tu fortasse quae facta hic sient
Nescis.
Scio.
Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?
Vobis fretus.
Scin quam fretus? Miles, edico tibi,
Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi,
Alium quaerebam, iter hac habui, periisti.
Heia, haud sic decet.
Dictum est.
Non cognosco vestrum tam superbum.
Sic erit.
Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit,
Facitote.
Audiamus.
Tu concede paullum istuc, Thraso.
Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim,
Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea:
Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est.
Quid id est?
Militem ego rivalem recipiendum censeo.
Hem,
Recipiendum?
Cogita modo. Tu hercle cum illa, Phaedria,
Et libenter vivis; etenim bene libenter victitas.
Quod des paulum est; et necesse est multum accipere Thaidem,
Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo.
Ad omnia haec magis opportunus, nec magis ex usu tuo
Nemo est: principio et habet quod det, et dat nemo largius.
Fatuus est, insulsus, tardus: stertit noctesque et dies.
Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas, ubi velis.
Quid agimus?
Praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto:
Accipit hominem nemo melius prorsus, neque prolixius.
Mirum ni illoc homine quoquo pacto opus est.
Idem ego arbitror.
Riecte facitis. Unum etiam hoc vos oro, ut me in vestrum gregem
Recipiatis: satis diu hoc iam saxum volvo.
Recipimus.
Ac libenter.
At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea,
Hunc comedendum et deridendum vobis propino.
Placet.
Dignus est.
Thraso, ubi vis accede.
Obsecro te, quid agimus?
Quid? isti te ignorabant: postquam eis mores ostendi tuos,
Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas,
Impetravi.