Latin · ~8 min
Act 3, lines 3.1.410-3.1.453
Terence, Heautontimorumenos 3.1.410-453
Not analysed yet
Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium
Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium
Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.
Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier
Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;
Ita ut filium meum amico atque aequali suo
Video inservire, et socium esse in negotiis;
Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias
Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:
Nam mihi quidem quotidie augescit magis
De filio aegritudo; et quanto diutius
Abest, magis cupio tanto et magis desidero.
Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.
Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,
Cuius maxime te fieri participem cupis.
Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?
Valet atque vivit.
Ubinam est, quaeso?
Apud me domi.
Meus gnatus?
Sic est.
Venit?
Certe.
Clinia
Meus venit?
Dixi.
Eamus: duc me ad eum, obsecro.
Non vult te scire se redisse etiam, et tuum
Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,
Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
Non tu ei dixisti ut essem?
Non.
Quamobrem, Chreme?
Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,
Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
Non possum: satis iam satis pater durus fui.
Ah!
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,
Aut largitate nimia, aut parsimonia.
In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
Primum; olim potius quam paterere filium
Commetare ad mulierculam, quae paululo
Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,
Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis
Postilla coepit victum vulgo quaerere.
Nunc cum sine magno intertrimento non potest
Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias
Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,
Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet
Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;