Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.454-3.1.492
Terence, Heautontimorumenos 3.1.454-492
Not analysed yet
Nedum tu possis.
Estne ea intus?
Sit rogas?
Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus
Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum,
Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide.
Relevi dolia omnia, omnes serias;
Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.
Quid te futurum censes quem assidue exedent?
Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,
Menedeme, fortunarum.
Faciat quod libet:
Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,
Dum illum modo habeam mecum.
Si certum est tibi
Sic facere, illud permagni referre arbitror,
Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.
Quid faciam?
Quidvis potius quam quod cogitas:
Per alium quemvis ut des; falli te sinas
Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,
Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.
Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt
Consilia ad adolescentes: et tibi perdere
Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo
Minimo periclo id demus adolescentulo.
Nam si semel tuum animum ille intellexerit,
Prius proditurum te tuam vitam, et prius
Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,
Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!
Tibi autem porro ut non sit suave vivere:
Nam deteriores omnes sumus licentia.
Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id
Putabit, pravum siet an rectum quod petet.
Tu rem perire et ipsum non poteris pati.
Dare denegaris; ibit ad illud ilico,
Quo maxime apud te se valere sentiet:
Abiturum se abs te esse ilico minabitur.
Videre verum, atque ita uti res est, dicere.
Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
Dum id quaero tibi qui filium restituerem.