Latin · ~9 min
Act 3
Terence, Heautontimorumenos 3.2
Not analysed yet
Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen
Argentum: intendenda in senem est fallacia.
Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
Cliniae ille servus tardiusculus est,
Idcirco huic nostro tradita est provincia.
Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?
Syre.
Hem.
Quid tu istic?
Recte equidem: sed te miror, Chreme,
Tam mane qui heri tantum biberis.
Nihil nimis.
Nihil narras? visa vero est, quod dici solet,
Aquilae senectus.
Heia.
Mulier commoda et
Faceta haec meretrix.
Sane, idem visa est mihi.
Et quidem hercle forma luculenta.
Sic satis.
Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:
Minimeque miror Clinia hanc si deperit.
Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,
Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis
Abundet, gnatus eius profugit inopia.
Scis esse factum ut dico?
Quid ego nesciam?
Hominem pistrino dignum.
Quem?
Istunc servulum
Dico adolescentis.
Syre, tibi timui male.
Qui passus est id fieri.
Quid faceret?
Rogas?
Aliquid reperiret, fingeret fallacias,
Unde esset adolescenti amicae quod daret;
Atque hunc difficilem invitum servaret senem.
Garris.
Haec facta ab illo oportebat, Syre.
Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?
In loco
Ego vero laudo.
Recte sane.
Quippe quia
Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.
Huic iam mansisset unicus gnatus domi.
Iocone an serio illaec dicat, nescio;
Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.
Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo
Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat?
Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
Stolidus est.
At te adiutare oportet adolescentuli
Causa.
Facile equidem facere possum, si iubes:
Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
Tanto hercle melior.
Non est mentiri meum.
Fac ergo.
At heus tu, facitodum eadem haec memineris,
Si quid huius simile forte aliquando evenerit,
Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
Non usus veniet, spero.
Spero hercle ego quoque.
Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:
Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides.
Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
Tractare possim.
De istoc, quum usus venerit,
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,
Nec quum male facerem crederem mihi impunius
Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?