Latin · ~4 min
Act 3, lines 3.1.493-3.1.511
Terence, Heautontimorumenos 3.1.493-511
Not analysed yet
Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
Paratus sum.
Scin quid nunc facere te volo?
Dic.
Quod sensisti illos me incipere fallere.
Id ut maturent facere: cupio illi dare
Quod vult: cupio iam videre.
Operam dabo.
Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito
Vicini nostri hic ambigunt de finibus:
Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
Operam daturum me, hodie non posse his dare.
Continuo hic adero.
Ita quaeso. Di vestram fidem!
Ita comparatam esse hominum naturam omnium,
Aliena ut melius videant et diiudicent
Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio
Sumus praepediti nimio aut aegritudine?
Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !
Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
A me nescio quis exit: concede hinc domum,
Ne nos inter nos congruere sentiant.