Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.1.614-4.1.642
Terence, Heautontimorumenos 4.1.614-642
Not analysed yet
Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor
Is quicum exposita est gnata.
Quid volt sibi, Syre, haec oratio?
Quid est? isne tibi videtur?
Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico
Eum esse.
At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.
Satis.
Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:
Hic ego virum interea opperibor.
Te vult: videas, quid velit.
Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.
Quid siet?
Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
Ehem mi vir.
Ehem mea uxor.
Te ipsum quaero.
Loquere quid velis.
Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum
Facere esse ausam.
Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?
Credo.
Nescio quid peccati portet haec purgatio.
Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,
Si puellam parerem nolle tolli?
Scio quid feceris:
Sustulisti.
Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.
Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi
Exponendam.
O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
Perii: quid ego feci?
Rogitas?
Si peccavi, mi Chreme,
Insciens feci.
Id equidem ego si tu neges, certo scio
Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum
Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;
Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.
Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,
Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.
Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo.
Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?