Latin
Act 4, lines 4.1.643-4.1.667
Terence, Heautontimorumenos 4.1.643-667
Not analysed yet
Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.
Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,
Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior,
Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,
Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,
Qua hoc occeptum est causa loquere.
Ut stultae et misere omnes sumus
Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum
Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;
Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
Istuc recte: conservasti te atque illam.
Is hic est annulus.
Unde habes?
Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam.
Hem!
Quid ea narrat?
Ea lavatum dum it servandum mihi dedit.
Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico
Cognovi: ad te exsilui.
Quid nunc suspicare, aut invenis
De illa?
Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
Si potis est reperiri.
Interii: plus spei video quam volo.
Nostra est, si ita est.
Vivitne illa cui tu dederas?
Nescio.
Quid renuntiavit olim?
Fecisse id quod iusseram.
Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.
Philtere.
Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii.
Sostrata,
Sequere me intro hac.
Ut praeter spem evenit. Quam timui male
Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme!
Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.