Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.874-5.1.904
Terence, Heautontimorumenos 5.1.874-904
Not analysed yet
Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit
Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:
In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,
Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,
Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
Quos ais homines, Chreme, cessare?
Ehem, Menedeme, advenis?
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?
Omnia.
Quid ait?
Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
Ha ha he!
Quid risisti?
Servi venere in mentem Syri
Calliditates.
Itane?
Vultus quoque hominum fingit scelus.
Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
Id.
Idem istuc mihi
Venit in mentem.
Veterator!
Magis, si magis noris, putes
Ita rem esse.
Ain tu?
Quin tu ausculta.
Mane. Hoc prius scire expeto,
Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares.
Non.
Quid? non?
Non, inquam.
Neque ipse gnatus?
Nihil prorsus, Chreme:
Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae.
Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?
Nihil.
Quamobrem nescio.
Equidem miror, qui alia tam plane scias.
Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,
Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.
Quid ais?
Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto.
Quid est, quod amplius simuletur?
Vah!
Quid est?
Audi modo:
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.
Quid postquam hoc est factum?