Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.904b-5.1.940
Terence, Heautontimorumenos 5.1.904b-940
Not analysed yet
Dictum factum, huc abiit Clitipho.
Solus?
Solus.
Timeo.
Bacchis consecuta est ilico.
Sola?
Sola.
Perii.
Ubi abiere intro, operuere ostium.
Hem,
Clinia haec fieri videbat?
Quidni? mecum una simul.
Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi.
Quamobrem?
Decem dierum vix mihi est familia.
Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo?
Immo quod amicae.
Si dat.
An dubium id tibi est?
Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas,
Qui se vidente amicam patiatur suam? —
Quidni? quo verba facilius dentur mihi.
Derides merito. Mihi nunc ego succenseo.
Quot res dedere ubi possem persentiscere,
Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi.
At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:
Nam iam-
Non tu te cohibes? non te respicis?
Non tibi ego exempli satis sum?
Prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me.
Tene istuc loqui?
Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare,
Foris sapere, tibi non posse auxiliarier?
Quid faciam?
Id quod me fecisse aiebas parum.
Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
Tibi credere omnia, abs te petere et poscere;
Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.
Immo abeat multo malo quovis gentium,
Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:
Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,
Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?
Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen
Post; et id ingratum.
Ah, nescis quam doleam.
Ut libet.
Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
Quod mavis.
Immo et gener et affines placent.
Quid dotis dicam te dixisse filio?
Quid obticuisti?
Dotis?
Ita dico.
Ah!
Chreme,
Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.
Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.