Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.2.160-1.2.197c
Terence, Hecyra 1.2.160-197c
Not analysed yet
Non edepol mirum.
Atqui ea res multo maxime
Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se,
Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis,
Ad exemplum amrbarum mores earum existimans.
Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
Pudens, modesta; incommoda atque iniurias
Viri omnes ferre, et tegere contunielias.
Hic animus partim uxoris misericordia
Devinctus, partim victus huius iniuriis,
Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit
Amorem, postquami par ingenium nactus est.
Interea in Imbro moritur cognatus senex
Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas.
Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex
Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat.
Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
Nunc audies. Primo dies complusculos
Bene conveniebat sane inter eas. Interim
Miris modis odisse coepit Sostratam:
Neque lites ullae inter eas, postulatio
Nunquam.
Quid igitur?
Si quando ad eam accesserat
Confabulatum, fugere e conspectu ilico;
Videre nolle: denique, ubi non quit pati,
Simulat se a matre arcessi ad rem divinam: abit.
Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet:
Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet:
Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius,
Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico
It visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex
Rescivit, heri ea causa rure huc advenit:
Patren continuo convenit Philumenae.
Quid egerint inter se nondum etiam scio;
Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet.
Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospite
Me esse illum conventuram.
Di vertant bene
Quod agas.
Vale.
Et tu bene vale, Philotium.