Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.119-1.2.159
Terence, Hecyra 1.2.119-159
Not analysed yet
Praesidium velle se senectuti suae.
Ille primo se negare: sed postquam acrius
Pater instat, fecit animi ut incertus foret
Pudorine anne amori obsequeretur magis.
Tundendo atque odio denique effecit senex:
Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave,
Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet
Paratas, nec moram ullam quin ducat dari,
Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
Si adesset, credo ibi eius commiseresceret.
Ubicumque datum erat spatium solitudinis,
Ut colloqui mecum una posset; Parmeno,
Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum?
Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser.
At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache.
Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
Nocte illa prima virginem non attigit;
Quae consecuta est nox eam, nihilo magis.
Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit
Plus potus, illa se abstinere ut potuerit?
Non verisimile dicis; nec verum arbitror.
Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit
Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat.
Quid deinde fit?
Diebus sale pauculis
Post Pamphilus me solum seducit foras;
Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet;
Seque ante quam eam uxorem duxisset domum
Sperasse eas tolerare posse nuptias:
Sed quam decrerim me non posse diutius
Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno,
Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis,
Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est.
Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror;
Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti,
Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit,
Non posse se mecum esse, abituram denique.
Quid interea? ibatne ad Bacchidem?
Quotidie.
Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
Maligna multo et magis procax facta ilico est.