Latin · ~8 min
Act 1, lines 1.2.76-1.2.118
Terence, Hecyra 1.2.76-118
Not analysed yet
Senex si quaeret me, modo isse dicito
Ad portum, percontatum adventum Pamphili.
Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti
Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris;
Alias ut uti possim causa hac integra.
Sed videone ego Philotium? unde haec advenit?
Philotis salve multum.
O salve Parmeno.
Salve mecastor Parmeno.
Et tu edepol Syra.
Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu?
Minime equidem me oblectavi, quae cum milite
Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:
Biennium ibi perpetuum misera illum tuli.
Edepol te desiderium Athenarum arbitror,
Philotium, cepisse saepe, et te tuum
Consilium contemsisse.
Non dici potest
Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite,
Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
Agitarem libere inter vos convivium;
Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui
Quae illi placerent.
Haud opinor commode
Finem statuisse orationi militem.
Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi
Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi
Fore ut hac ille viva posset animum inducere
Uxorem habere.
Iabere autem?
Eho tu, an non habet?
Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae.
Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno.
Non est opus prolato: hoc percontarier
Desiste.
Nempe ea causa, ut ne id fiat palam.
Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo
Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.
Nunquam dices tam commode ut tergum meum
Tuam in fidem committam.
Ah noli, Parmeno;
Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
Quam ego quae percontor scire.
Vera haec praedicat;
Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem
Das te tacituram, dicam.
Ad ingenium redis.
Fidem do: loquere.
Ausculta.
Istic sum.
Hanc Bacchidem
Amabat ut quum maxime tum Pamphilus
Quum pater uxorem ut ducat orare occipit:
Et haec communia omnium quae sunt patrum,
Sese senem esse, dicere, illum autem unicum;